Spiritual Experiences (Buss) n. 2920

Previous Number Next Number See English 

2920. Quod communes gyri sint nusquam redeuntes

Qui in altera vita fuit circiter 3 {a} ad 4000 annis, dicebat, quod sciat quod gyri sint, seu volutiones rerum et reditus, nam quod existit gyrum suum habet, ut redeat, quod penes me insinuatur ex causa, quia {1} nulli in gyro isto frangi debent, sed mutationes tunc incussae, moderandae erunt, usque dum sensim in alios status ferantur, ut non noceantur, nam lapsus citi {b}, ab uno statu in alterum, est frangi; inde gyri: sed dicebat is antiquus (Abram) quod sint gyri communes, qui variantur, subeuntque, qui nusquam redeunt, quod novit ab experientia: quare insinuatur cogitationi meae, quod varietates sint perpetuae et aeternae, ita non ita redire possunt; et communes gyri in minus communes, et hi in particulares influunt, unde varietates cuivis secundum suam naturam; sunt statuum gyri. 1748, 24 {2} Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$ @a = 3000$ @b intellexerim lapsas citos subire$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church