Spiritual Experiences (Buss) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. Quod diabolica turba sit, quae se jactent esse Messias miracula faciant

Ille cum sua turba, cui permissum erat in me intrare, ut eo efficacius suas artes exercerent, coram iis qui circum me in altera vita, notis et ignotis, non ita longe mortuis aliisque,miracula quoque facere tentabat, et se putabat quoque facere, tametsi merae phantasiae essent, nam ii videbantur sibi demitti in profunditatem terrae, unde tamen mecum loqui potuerunt, sic quasi abscondi seu abesse, quod videbatur miraculum, quasi pervertere seu invertere potuisset universum, quod similes magi putant; hoc satis diu perstabat, cumque inquirerem, qualis esset, respondebat, quod esset Messias, et putabat etiam [quod] esset, quod satis firme cupiebat affirmare, sed non volui hoc audire; quare veritas Dei Messiae coincidit, quod venturi sint, qui se Messias vocaturi, et facturi miracula [Matth. XXlV:24]. 1747, die 3 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church