Spiritual Experiences (Buss) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. Quod ab interiori coelo transferantur angeli in coelum intimius, ubi pax et gaudium est, quae nemo effari potest

Hodie mane usque ad meridiem interfui et loquutus sum cum iis qui in interiori coelo erant, qui ex misericordia Dei Messiae, in coelum intimius sunt translati, cum quibus communicari potuit sermo, sed per angelum mediantem, qui id mihi dicebat, nempe quod is factus est tunc quasi medius, ut communicari sermo ad eos a me posset, qui dicebant, quod gaudium esset, et {1} pax, quae homo nusquam in mortali vita percipere possit, ne minimum quidem, et hoc cum aeterna varietate; quam felicitatem ut aliquantum perciperem, ad me Angelus venit, circumdabant {2} Angelum felices alii, et appropinquabant ad me, tunc solum ex appropinquatione gaudium et felicitas ita penetrabat intima, ac ut ajunt, intimas medullas, ut non sustinere potuissem, nam sic ex gaudio intimo quasi solverer. 1747, die 4 Decemb. @1 ms. esset; et $ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. circumdabat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church