Spiritual Experiences (Buss) n. 2922

Previous Number Next Number See English 

2922. De horrendis consiliis et machinamentis quorundam spirituum interiorum

Auditum est et perceptum ab aliis {1}, quod consilia inirent, ut me necarent, aut prorsus interiora mea perderent, necarent per tales quibus cultri sunt, et perderent per inspirationem crudelitatis in ideas, quae evocarentur, tale consilium erat interiorum spirituum dolosorum ex praemeditato, qui sunt antrorsum ante frontem, superne, paulo ad dextrum, hoc auditum et perceptum ab aliis, non autem a me, et adsciscebant Abramum, ut esset objectum eorum, de quo dicebatur, quod tale nefandum prius non ausus, quod consilium detectum primum erat, per id quod insontem quandam jugularent repraesentatione, per cultrum, crudeliter; ex quo constabat, quod Abram esset e consiliis, quare latrones isti, seu cultrarii in eum immissi sunt, et [eum] miserabiliter tractabant, ut non adsuesceret talibus, inde causa fugae ejus, nam ab iis misere erat tractatus; postea detegebatur consilium, nam perceptum ab aliis spiritibus et cultri apparebant apud latrones, qui adsciti sunt, et postmodum cultri apud eos qui dolosum hoc consilium nectebant, a quibus tunc se liberari {2} non posse dicebant, tametsi putarent prius se omnia posse, et nihil damni eis posse inferri, nam propriae arti, prudentiae {3} et dolo ita fidunt. @1 ms. alii$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. arti prudentiae$

2921[a] {1}. Dictum quoque iis prius erat, quod talis eorum potentia sit, ut omnes si vel essent myriades pro una musca fugerent, tanquam ea sola omnes necaret, quod idea spirituali perceptum, et sic confirmatum, etiam penes eos, percipere potui. 1748, 24 {2} Aug. @1 numerus repetitus in ms.$ @2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

Quod nullus, nisi propter usum, etiam mali spiritus, et quidem ad usum praestandum inimicis, quos odio habent

2922[a] {1}. Dixi cuidam spiritui, qui odio habet omnes quos vocat inimicos, nempe fideles, dixi, cum scirem quod intenderet malum, et damnum intulerit, quod usum praestare debeat, et quod talis lex ordinis sit, ut quoque mali usum praestare debeant inimicis, nempe, quod idea spirituali perceptum, quod per persecutiones et punitiones, inde bona eveniant, et meliores fiant inimici ejus, quod multum indignatus, cum audiret quod usus {3} esset etiam inimicis. 1748, 24 {2} Aug. @1 numerus repetitus in ms.$ @2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$ @3 in ms. is tali usu in usus emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church