Spiritual Experiences (Buss) n. 2939

Previous Number Next Number See English 

2939. Quod quidam spiritus non induant statim hominis memoriam, quidam omnem

Observavi aliquoties, quod spiritus advenirent, novi {a}, qui se informari passi sunt de iis quae apud me, et quod alii spiritus eos instruebant, sic quod quidam peregrini, et quidam indigenae; unde causa quod non illico quidam induant memoriam hominis, nunc mihi obvenit, quod sint ii qui in societatem eorum non admissi sunt, qui indigenae sunt; ut primum in societatem eorum veniunt {1}, similia induunt ac ii, nam communicatio talis est cujusvis a pluribus, ut non aliter sciant, praeter quod spiritus sint remotiores {b}, de {2} his alibi, dignante Domino. 1748, 26 Aug. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. de de$ @a < novus$ @b h.e. ac quod spiritus sint remotiores [ejusdem societatis]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church