2940. Sermo cum quibusdam spiritibus de spiritu sancto
Quidam spiritus longinque a me antrorsum directe fere a tempore dextro, indignati quod dictum non dari spiritum sanctum, nisi sanctitas quae a Domino, et apparet apud angelos et bonos spiritus: dixit [unus] quod ostendere vellet dari spiritum sanctum, sed cum ei dicere {a} daretur, unde sanctitas Aharonis, altaris, victimae, tabernaculi, vestium Aharonis, usque adeo, ut [si] {1} modo tangerentur, fierent sancti, an sanctum praedicari queat de iis; ad haec non respondebatur; tum quod spiritus et angeli homines fuerint, in quibus nihil nisi peccatum, unde sanctitas eorum? ad haec etiam non responderi {2} potuit; tum, quod enthusiastae et Quakeriani dicant se a spiritu sancto duci, et sic persuaderi, num ideo sanctus spiritus, qui iis talia persuadent: nunc (2941.) percipio, quod velit dicere, spiritum sanctum loquutum per apostolos et prophetas, sed respondere datum, cum spiritus loquitur, et nescit quid dicit, et non ex se, unde sanctum ejus, an se sanctum inde queat praedicare; a quo sanctum quod producit, num ex se vel ex Domino; dicit quod ex interiori coelo, sed cum fateantur angeli, quod nihil minus quam sancti sint, tum {3} [quod sint] spiritus, qui sunt Domini, unde procedunt ii, qui se sanctos venditant, cum ii qui procedunt a Domino, nusquam se sanctos dicant? addere dabatur, quod etiam spiritus loquuti in Verbo Veteris Testamenti passim se vocaverint Jehovah, tum quoque, quod Dominus loquutus de spiritu sancto sicut de multis aliis secundum apparentias hominum, qui nihil de interioribus noverunt, si aliter, nusquam aliquis credidisset, sicut iidem nec hodie sciunt quicquam quid interior homo est. 1748, 26 Aug. {m}Quaerebant, num ullus angelorum seu spirituum esset ab aeterno, respondere dabatur, quod nullus; sed quod Dominus ab aeterno: ita dicebant, quod non possent contradicere, quin angeli et spiritus omnes fuerunt homines, quare creati. {n} @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. respondi$ @3 ms. sint; tum$ @a h.e. interrogare$