2942. Quod spiritus interiores subtilem perceptionem habeant, quae mihi [non] {1} communicata est
Observare datum est quod spiritus norunt, quibus pro objectis uti possint, quando aliquid moliuntur, quos illico ad me miserunt, ut essent eorum stationarii; tum quoque observavi nunc, quod perceperint quinam apud me esset, quem astute a me separare volebant, quem tamen non observavi; spiritus {a} etiam ex memoria mea, cum iis permittitur, depromere multa, dum nihil de eo scio, sic quasi legere ea quae in memoria dum vigil, et dum in somno; sic plura inobservata a me, ex quo concludi potest, quod similiter ex memoria aliorum hominum, dum ii non sciunt, dum permittitur. 1748, 26 Aug. @1 ms. subtilem ... quam quae, ubi deletio quam et insertio non omissae, ut videtur ex toto nexu$ @a casus accusativus$