Spiritual Experiences (Buss) n. 2943

Previous Number Next Number See English 

2943. Cum tenentur spiritus mali aliique in vinculo quod putent ex se probi esse {1}

Ex multa experientia scire datum est, quod teneantur spiritus mali in vinculo spirituali, hoc est in sphaera probitatis, a Domino, et cum in sphaera illa tenentur, tunc non apparet iis, quod sic detineantur a malo, et tametsi mihi percipere datum, quod iia tenerentur {2}, usque tamen ii non percipiunt aliter, quam quod liberi sint, et nullatenus in aliquo vinculo, quare quia libere et sic non coacte, putant probi esse ex se; cum tamen sphaera probitatis et bonitatis a Domino venit, quod in statu isto nesciunt, quare sibi tribuunt bonum; at percipiunt illico quod non ex se, utprimum relaxatur hoc quasi vinculum spirituale, hoc est diminuitur virtus sphaerae bonitatis, tunc quantum remittitur, tantum ruunt in mala, nec se ullatenus inhibere possunt, quod multa experientia testatum est: angeli similiter in sphaera bonitatis Domini tenentur. 1748, 26 Aug. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. teneantur sed supra -a- apparet re$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church