Spiritual Experiences (Buss) n. 2944

Previous Number Next Number See English 

2944. Qui in fide in Dominum quod ei non imputatur malum, nec ei tribuitur bonum quod facit

De his cum spiritibus loquutus sum, et experientia quoque confirmatum, prius varia [1999, 2102], nunc quoque una, et demonstratum ante oculos, quod ita se res habeat: quidam enim dicebant, quod redigere me vellent, ut nihil essem, quare responsum iis quod [qui in fide] fateatur ipse quod nihil sit, quare de hoc "nihil esse" aliquid loquutum, et saepe prius [1912, 2043 seqq., 2418, 2464-67, 2470-71], et ex demonstrato ostensum, quod dum malum est, quod fit, tunc non est in malo cum iis, quia ab iis excitatur ad faciendum malum, et quidem ita, ut quandoque factum, quod adegerint me sicut alios ad id loquendum, sentiendum, agendumque propterea ut culpent eum ex suo, quod saepius factum, quare cum spiritus aliquem adigere possint ad male cogitandum, (2945.) dicendum faciendumve, tunc non modo ei tribuunt malum, sed etiam propterea volunt castigare, punire, cruciare, quare cum veritas sit, quod videatur modo quod sit quia ita actus ab aliis, et in veritate est, tunc non imputatur ei, sed in veritate illa non potest esse, nisi sit in fide in Dominum, nam Dominus eum tenet in alia cogitatione et permittit spiritibus malis ita agere, tentationis causa, ut vertatur in ejus bonum--quare {1} qui non in Domino, hoc non possunt dicere, quia nullus liberans, semet liberare nequeunt--ita {2} non imputatur malum. @1 ms. bonum, quare$ @2 ms. nequeunt, ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church