2953. De piratis seu latronibus maris
Ad me veniebat quidam pirata, et quidem ad dextram partem capitis, et approximabat, volebatque se paullatim infundere in dextram partem capitis, et quidem subdole, nam ex loquela ejus audiebam quod intenderet malum, et surriperet quicquid offenderet; apparebat tunc crates dentium in eo, sic ut esset facies ejus paene crates dentium, sic deformis; et circumagebat quasi volumen in piscis formam, cujus cauda seu pars posterior circumagebatur, sic putans quod penetrare posset altius, et piraticam exercere. Instruebar mox, quod esset pirata, qui absque conscientia exercet piraticam, quodque dentes significarent naturalia ejus, tum etiam volumen in piscis formam: tum quoque apparebat quidam probus involutus velo, ad me demittendus, qui non potuit evolvi velo isto, antequam supplicavisset, demissus a piratis supra caput, sicut captus, nam pirata apud me erat subjectum eorum; recessit, cum apperciperet, quod nihil posset efficere. 1748, 27 Aug.