Spiritual Experiences (Buss) n. 2954

Previous Number Next Number See English 

2954. De statu spirituum apud hominem, cum homo nescit, et putat a se absque spiritibus regi

Eram in quadam officina ad emendum caseum {1}, tunc cum emerem, infundebant spiritus cupidinem, ut emerem hoc vel illud, ut eligerem unum prae altero, utque mutarem, quod non appercipiebam {2}, eram sicut solitum in consortio absque reflexione super spiritus, cum factum; datum erat spiritibus tunc reflectere super statum eorum, cum facerent me emere et mutare, et dicebant, quod prorsus essent sicut ii fecissent, non aliter scientes, quod etiam mihi dabatur percipere per influxum eorum in orggna mentis exteriora, sic ut spiritus habeant vitam penes homines prorsus sicut ii essent homo; et ii agerent [et] cuperent {3}. 1748, 27 Aug. @1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris costum$ @2 ms. appercipiebam$ @3 ms. agerent, cuperent,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church