Spiritual Experiences (Buss) n. 2955

Previous Number Next Number See English 

2955. Quomodo scripta videntur recipi ab hominibus

Loquutus cum spiritibus quomodo scripta de his, cum in publicum veniunt, recipi videantur, nam mali spiritus aliquoties infuderunt, quod nullus ea perciperet, sed rejicerent; nunc in platea cum spiritibus loquens, percipere dabatur, quod quinque genera receptionis sint, primum, qui prorsus rejiciunt, qui in alia persuasione sunt, et qui hostes fidei sunt, ii rejiciunt, nam ab iis recipi nequeunt {1}, quia in mentes eorum non penetrare [possunt]: alterum genus, qui recipiunt ea, ut scientifica, et [iis] ut scientificis, tum ut curiosis delectantur: tertium genus, qui intellectualiter recipiunt {2}, sic ut recipiant satis alacriter, sed usque manent vita sicut prius: quartum genus [qui] persuasive, quod {a} penetrent {3} ad vitae eorum emendationem, obveniant eis in quibusdam statibus, et faciunt usum; quintum genus qui recipiunt cum gaudio, et confirmantur. 1748, 27 Aug. @1 ms. nequit$ @2 ms. recipit; cf. indicem ad Scribere$ @3 ms. penetret; cf. indicem ad Scribere$ @a = sic ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church