2956. Quod spiritus nihil potentiae habeant, et quod vita usque eorum felix sit
Dicere dabatur spiritibus illud, quod manifeste percepi, per ideam communem spiritualem, sicut prius passim, quod nihil ex semet possint, tum quod vita ista felix sit, utrumque percepi idea communi spirituali, sed indignati valde, quod non ex semet possint, nec cogitare, nec loqui, secundum perceptionem, cum ii [essent] putantes [se] vivere magis quam homo; insinuando quoque, quod praeteritorum recordari nequeant, nec sic futura expendere, ita [eos] regi a Domino, quare felicem eorum vitam esse dicebam, sed indignati. 1748, 27 Aug.