2957. Quod spiritus loquuti per me, prorsus sicut ii essent ego
Hoc saepe admodum evenit, quod dum [ego] loquutus mecum, spiritus per me loquuti sint, quod ita manifeste audire et percipere datum, sicut alium hominem percipio loquentem per me, tam ex sono, quam ex sensu manifesto, tum ex ejus propria confessione, quod is per me loquutus, nec scivisset aliter quam is esset corpus meum: hoc aliquoties occurrit, sicut hodie bis; vices non possum numerare, nam tot sunt, et ita familiare mihi factum, ut vix crediderim hoc memoratu dignum; tum quod viserint per me, et plura. 1748, 27 Aug.