2958. Quod claudatur quandoque communicatio manifesta cum mundo interiorum spirituum, sic cum angelico coelo
Quondam, inopinato claudebatur coelum spirituum interiorum, proinde {1} etiam angelicum interius, quod ita manifeste perceptum, ut nihil manifestius, de qua re forte prius [2157; cf. 697-706]; hodie quoque claudebatur cum manifesto quoque sensu; sic quoties beneplacet Domino, clauditur, ob causas plures. 1748, 27 Aug. @1 ?$