Spiritual Experiences (Buss) n. 298

Previous Number Next Number See English 

298. Praeterea coelestes quae in aliqua mansione sunt, illico sentire et percipere possunt, num conveniat eorum indoli, et sic num ut pars contribuere possit ad eorum felicitatem, et quidem tam exquisite ut nihil dari queat exquisitius, et quidem in quonam loco mansionis, seu cum quibus consociabilis esse possit, et hoc omne in omnibus et singulis, ex dispositione, auspicio mediato ac immediato {1} Dei Messiae, Qui est Omne in omnibus. @1 ms. immdiato ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church