Spiritual Experiences (Buss) n. 299

Previous Number Next Number See English 

299. Sublatus sum etiam in mansionem intimioris coeli, ubi ex misericordia et auspicio immediato ac miraculoso Dei Messiae, aliquantisper subsistere potui, et simul loqui cum angelis, qui quam exquisite percipiebant, quod quidam adesset, nam de novis advenis summopere laetantur, et summo studio volunt, ut associari possit, sed ex perceptione ista exquisita, illico norunt et percipiunt, num talis sit, ut interesse possit, si non, dolent {1}, usque summo studio allaborant eum initiare, sed quum non concordia, tunc se separant {2}; ita iterum datur animae transferri sicut in vehiculis circumcirca, quod non solum audivi sed etiam percepi, et cum iisdem in vehiculis, et postmodum multum satis loquutus sum. Ex his in interiori et intimiori coelo constare potest, quomodo se habet apud eos qui statim post vitam corporis excitantur, nempe quod "per siticulosa loca {3} ambulent et quaerant quietem" [Matth. XII: 43, Luc. Xi: 24]. 1747, die 5 Dec. @1 ms. non dolent$ @2 ms. separarant$ @3 ms. loco$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church