2995. Quod scientifica nihil curent, et quasi renuant ii, qui desiderant bonum
Percepi ab iis, qui apud me, erant Mahumedani, cum curiosa perciperent, et plura quae inservirent ad confirmanda ea quae sunt fidei in Dominum, primum quod non curarent, tum quod quasi respuerent cum aliqua aversatione, cogitantes, si accipiunt bonum, quod satis sit, et tunc scire possint ex bono, quicquid confirmat, et dum utile, innumerabilia; cui usui inservire possunt iis, qui volunt confirmari aliter? 1748 {1}, 30 Aug. Talis enim est idea coelestis, ut dum in bono, sit in luce omnium, quae occurrunt. @1 ms. aliter$