Spiritual Experiences (Buss) n. 3026

Previous Number Next Number See English 

3026. De quodam, qui putabat posse facere bonum, et amare proximum ex semet

Quidam spiritus, ut autumo ex fide intellectuali, putabat quod posset facere bonum ex semet, cui dicere dabatur, quod nemo potest aliquid facere nisi ex voluntate, ex voluntate omne quod facit venit; et si aliquis usque bonum facit, et non ex voluntate, hoc est simulatum, quod illico in altera vita appercipitur, nec toleratur, quia simulatum; sique usque ageret aliquid bonum, quod tunc spectaret aliquid extra se, propter quod faceret, sic non ex amore; quod perceptum idea spirituali melius; sed usque putabat, quod potuisset etiam cogere voluntatem, ut ex amore agerrt, quare tentabat se removere quasi ab imperio voluntatis, sic (3027.) ut sisteret se in amorem, ut sic ex amore in voluntate ageret, quare dictum est, quod tentaret quomodo succederet, ideo quaesivit societatem, quae talis esset, nempe qui in amore essent {1}, et tandem invenit, dicens quod invenerit, sic in coelum sublatus, ego exspectans, quid fieret, cum caeteris spiritibus interea loquens, quod si talis ut recipere possit a Domino amorem, quod subsistere posset inter eos, aliter quod non posset, dum exspectabamus, visus erat, seu visi erant, qui se volvebant de coelo, quod indicium est, quod se proripiant a societate, quia non subsistere possunt ibi, sicut in sphaera, in qua vivere non possunt; is nunc apud [spiritus] {2} super caput, dicit, quod ibi fuut, sed non potuit ibi vivere, sed quod angeretur valde, sic ut summe laetatur quod inde potuisset liberari. 1748, 1 Sept. @1 ms. esset$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church