3028. Quod spiritus boni cum irascuntur, quandoque in talia erumpunt cito, quae non sciri aliter possitquam quod a pessimis
Accidit quandoque quod animadverterim dira quaedam, putans quod a pessimis esset effusum, sed constitit, quod a probis, cum cito irascuntur, et quidem ob causas, quod non admittantur ad bonum faciendum, sic in oppositum per iracundiam erumpunt, sicut solet quoque ab homine probo [fieri], cum irascitur. 1748, 1 Sept.