3029. De gaudio felicitatis in coelo, glorificantium Dominum
Nunc permulti boni glorificabant Dominum propter adventum Ipsius, et liberationem eorum ab inferno, et erat tantum gaudium felicitatis, ut quidam {1} dicerent, quod non sustinere possent. 1748, 1 Sept. Glorificatio communis quasi erat, sic ut quoque a quibusdam in inferno quoque cupiebatur {2} glorificare, sicut audiebam a quibusdam qui inde, sed ab iis, qui in latrinis. 1748, 1 Sept. Postero mane omnia erant in tranquillitatis statu, sic ut nihil nisi tranquillum perciperem, circum me, silentium, quod adhuc perstat. 1748, 2 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem sed vide indicem ad Dominus et alibi$ @2 ms. cupiebant$