Spiritual Experiences (Buss) n. 3037

Previous Number Next Number See English 

3037. Mali spiritus in causa sunt quod malum iis eveniat

Loquutus cum spiritibus de eo, quod sibimet malum faciant, cum alteri intendant, sicut sic [jus] talionis [2913], seu quod simile respondeat eis, nam alicui malum facere moliebantur, et retorquebatur in eos, dicentes quod malum a me aliisque veniret, quod ab iis seu a semet, propter apparentiam non volunt persuaderi; quare de eo loquutum, et ostensum, quod si quis caput in parietem impingat, quod non sit parietis sed ejus, et illustratum dein per multa, quod talis aequilibratio omnium {1} et singulorum in corpore sit, ut actioni cuicunque respondeat reactio, ita in minimis membranis, fibris, [et] {2} minima particula spiritus animalis sique talis reactio non foret, nequaquam subsistere posset quicquam, sed flaccesceret, et aegrotaret, quare est perpetuum aequilibrium, similiter in aliis omnibus; sicut etiam inter (3038.) homines, qualis unus est taliter respondet alter, si non externis modis, usque animo, quare hoc sciunt probe homines, eo non ultra eunt, quam ut [alii] patiantur, nam timent respondens malum ab iis: et hoc fit cum indefinita varietate secundum cujusvis statum et naturam, quod unicuivis notum esse potest. Ita inscriptum hoc est in natura, ut pulli, imo minima insecta resistant secundum insultus et animos; ex his nunc constat, quod malum poenae quod ii putant ab alio venire, sit a semet, nam tale datur responsu; si in naturae minutiis {3} et omnibus, quid non in maximo corpore? at {4} in mundo spirituum malorum fit tale sicut in genere humano: alia est reactio in coelis, nam ibi nulli aliquid mali infligitur sed vertitur in bonum. 1748, 2 Sept. Est per experientiam ostensum. @1 ms. inclarum; J.F.I. Tafel eorum$ @2 in ms. fibrisque in fibris emendatum, sed insertio et omissa$ @3 ms. minitiis sed J.F.I. Tafel minimis$ @4 ms. corpore; at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church