Spiritual Experiences (Buss) n. 3043

Previous Number Next Number See English 

3043. Quod idea voci alligata permaneat

In loquela cum spiritibus quam exquisite observatur idea vocis, tam quod una vox plures ideas comprehendat, quam cum mutatur vox, quod illico confusionem pariat, sicut cum "spiritus" nominati sint ii qui in mundo spirituum, et quidem mali, quod nulli bbni audire voluerint "spiritus," et quia "angeli" solum ii {1} qui in coelo; ita de aliis, quare cum alia idea imprimitur voci, et mutatur prior, multam molestiam id parit in loquela cum spiritibus, quare voces constanter in usu esse debent, quibus idea semel impressa est. 1748, 2 Sept. @1 ms. in ut videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church