Spiritual Experiences (Buss) n. 3044

Previous Number Next Number See English 

3044. Joviales spiritus, de spiritibus nostrae telluris, quod pejores non dari queant

Spiritus quidam Joviales penes me erant--primum {1} non volebant venire, quia sciebant quod spiritus hic mali--quidam {2} eorum hic usque erant, et per inspirata mala sua astu, dolo, aperte, agere permissum spiritibus hujus telluris, quorum quaedam percepi, nam interiores spiritus agebant, quos num prima vice experti, dubito, tunc interiores mali spiritus agebant in eos, quae sustinebant diu, nam de Domino erat, tandem fassi sunt, quod nusquam autumare possint pejores dari; 1748, 3 Sept.: nam {3} pervertebant eorum imaginationem et cogitationes ita, ut quasi ligati essent, ut se extricari vix posse, se videbant, quod etiam in me percepi. @1 ms. erant, primum$ @2 ms. mali, quidam$ @3 ms. Sept: nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church