Spiritual Experiences (Buss) n. 3068

Previous Number Next Number See English 

3068. Cum primum nominarem Dominum, ut Christum, tunc repugnabat valde cogitatio eorum, sic ut non potuissem educere {1}, comperii {a} causam, quod inde secum traxerint e mundo, quia perceperunt in vita corporis, quod Christiani apud eos pejus vivant quam ii, nulla charitate praediti, inde eorum opinio nata, et quasi aversatio; at quum bonitatem perciperent eorum qui Domini erant, tunc illico commoti sunt, nescientes adhuc quales sunt, num Christiani, de quibus talis nata opinio. @1 forte pro edicere$ @a = comperi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church