Spiritual Experiences (Buss) n. 3074

Previous Number Next Number See English 

3074. Sphaera opinionis probitatis, de malis, de draconis natura

Per aliquot dies data mihi est sphaera opinandi de racone, quod non ita malus, ac plures alii, nempe quod quidem dolosus, sed solum externe; quoties ex hac opinione, et persuasione--quia {1} mihi per tantum temporis natura ejus cognita est, tum aliorum, et sic comparative qualis ejus--quoties {2} in hac persuasione et opinione essem, et dirigeretur ea sphaera versus draconem, tunc {a} non sufferre eam potuit, nam probus non vult esse, nam amat ut timeant eum omnes, et quod sic imperare possit omnibus ex timore, quare cum in hac sphaera esset, quod ita non timeretur, reducebatur in statum, de quo aliquoties dixit, quod non possit sufferre eam sphaeram, quia tam multa inerant, quae non vellet, sicut contemptum et plura alia. @1 ms. persuasione, quia$ @2 ms. ejus, quoties$ @a h.e. toties$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church