3075. Praeterea draconi non permittitur ad naturam suam malam, addere plura mala, quoties aliquid addit, sicut quod crudelis esse incipiat, quod contra amorem conjugialem, et plura, toties e loco suo dejicitur, et punitur, et sic absterretur, nam timet valde quod e loco suo et sic ab imperio suo dejiciatur, quod etiam satis percipit [facturum], nisi intra limites suae naturae maneat. 1748, 6 Sept.