Spiritual Experiences (Buss) n. 3077

Previous Number Next Number See English 

3077. Quod vita post mortem, sit vita, cui non comparari queat vita corporis

Ostensum est per vivam experientiam, quod vita spirituum post mortem possit esse talis, ut ei non comparari queat vita corporis, et quidem per id {1}, quod in una idea tantum lucis et vitae esset quantum in mille et pluribus vitae corporis, et sic ostensum quod vita corporis cum ejus ideis sit tam obscura, ut modo respective tenebrae sint, nam corporea et sensualia corporis sunt quae obscurant, et quoque persuadent quod vita corporis sit vita. @1 ms. et vel ea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church