3078. Simul etiam malis spiritibus tunc dabatur dicere, quod eorum vita non aliter sit quam ferarum vita, nam ex instinctu agunt, nec sciunt aliter quam quod vitam vivant, sicut fera animalia, quae quoque ex instinctu agunt; in eo ferina vita pejor et obscurior est [vita] spirituum malorum, quod instinctu ferantur contra bonum et verum, quod trahunt ab eo, seu quam animam trahunt ab eo, quod homines nati sint. 1748, 6 Sept.