3079. Quod tales varietates aspectuum sicut quod facies tam horridae, nebulosae, igneae, tum pulchrae, cum diversitatibus aliis, oriantur ex inspectione angelorum
Quod tot diversitates existant cumprimis in mundo spirituum, quoad aspectus eorum, tum quoad ignes, lumina, et perplura alia, non aliunde originem trahit {1} quam a communicatione cognitionum fidei, inde variae sphaerae fidei, sicut luces, quae a Sole, quae luces plures sunt, tam quoad gradus intensionis, quam quoad plures alias differentias; cum itaque lux talis in mundum spirituum labitur, tunc omnes qui sunt non fidei, sed falsae fidei, tales apparent iis qui eos vident, sicut quod lignarii et serrarii graminis, inde quod sphaera fidei in se habet, quod Solus Dominus Justitia et Solus meruit, ideo ii qui in se ponunt meritum, ita apparent, (3080.) et sicut apparent, sibi videntur agere; inde frigora eorum, inde foetores, et plura, secundum diversitates contrarii, quod constare satis potest exinde, simodo coelum inspicit dolosum, vertitur is in glomum serpentum, et sic porro alii; at qui in fide sua, et in ea fidei veritate aut luce, quae convenit sphaerae, ii pulchri apparent, cum diversa pulchritudine; in infima sphaera ita quoque existunt varia alia quae pulchra sunt: praeter ea sunt quoque lumina, quae quoque inducunt varietates. Haec illustrari possunt a mundanis, sicut a solis luce, ex qua secundum objecta apparent varia, sicut quae radios inordinate recipiunt, colore nigro, tetro obscuro; alia vero sicut irides, tum quoque objecta vegetabilium pulchra, secundum ordinationem partium subtilium recipientium lucem solis. 1748, 6 Sept. @1 ms. trahunt$