3088. De spiritibus malis subtilioribus in linea zenith varia altitudine
Quidam spiritus mihi in vita notus, qui imbutus natura subtiliori, ex solitudine {1}, is apud me, secundum suam naturam loqui potuit cum spiritibus interioribus bonis, et iis persuadere, non sub sua persona, sed sub alia, sic ut vix aliter perciperent, quia ita a Domino permissum et concessum, inde sciri potest, quales sunt quidam spiritus mali, sed non erat inter eos, qui pessima intendebant {2}, quia in statu eo tenebatur. @1 ms. salutidene$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. intendebat$