Spiritual Experiences (Buss) n. 3089

Previous Number Next Number See English 

3089. Is putabat quod tam subtilis esset, ut extra sphaeram omnium, ut noceri a nullo putaret, minus puniri, quare sublatus supra caput in linea zenith, et ibi veniebant spiritus eo pejores et talis quoque subtilitatis, et intrabant {1} in ejus cogitationes, et per eas torquebant eum, ut diceret quod in talem confusionem, et inde cruciatus speciem redactus esset, ut vix describi possit, nam simul cupidine se inde extricandi accensus, quod cruciatus istius genus augebat, ita instructus quod dentur {2} spiritus mali punitores, qui in simili subtilitate sunt, ut non ideo se tutum putet. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intrabat$ @2 ms. denter ut videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church