Spiritual Experiences (Buss) n. 3098

Previous Number Next Number See English 

3098. Illuc aliqui apud me sublati, qui dubitabant an detur lux in altera vita, sicut in vita corporis, tum {1} num sit vita superior ea vita, quae est corporis, quare in paradisiacas societates sublati sunt, et adhuc ibi sunt; et mecum inde loquuti. Sed antequam illuc elevari possunt, praeparantur a Domino, ut unanimes sint, quare alii qui cupiebant non potuerunt auferri, nam ideae non consentientes sunt, nec [illi] se ita affici patientes--quod {2} caeterorum ideas flecteret.

@1 J.F.I. Tafel tunc$ @2 ms. patientes, quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church