3099. Quomodo existant hoc quoque percipere datum, ex repraesentationibus mundi inferioris, seu spirituum, nempe quod Dominus per coelum influat in eorum imaginativas ideas, et ogitativas, et quia sunt in Homine Maximo, ita in coelo, et a Domino influit, non possunt {1} non tales repraesentationes indefinitae pulchritudinis, cum varietate in aeternum existere, et hoc in clara luce et in plenissima vita, sic ut lux oculi et vita ejus in corpore non comparabilis sit. 1748, 8 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. potest$