Spiritual Experiences (Buss) n. 3100

Previous Number Next Number See English 

3100. De loco ubi delitiae corporeae

Versus sinistram inferius {a} ad distantiam, sinistrorsum a veteri Hierosolyma, est locus ubi exercent {1} talia quae in vita corporis delitiosa fuerunt, sicut ludos, saltationes, et similia, in quem locum deducuntur ii qui recens a corporis vita in alteram veniunt, ut ibi talia exerceantur, nam quae voluptates et delitiae in corporis vita fuerunt, redeunt, et permittuntur, ut exuantur iis; mecum inde loquuti, et iis dicere datum, quod talia sint, sed externa, quae vix dignoscuntur ab internis, antequam perceptionem internorum percipiant; nam tales quoque emarccscunt, et fiunt abominationes, sicut jucunditates externae aliae, quae putrescunt, et quidem post breve tempus. 1748, 8 Sept. @1 ms. excercent$ @a in indice ad Ludus: Dextrorsum infra; cf. etiam 3212 sub eodem verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church