Spiritual Experiences (Buss) n. 3113

Previous Number Next Number See English 

3113. De quodam fastuoso ad summum inflato

Erat quidam, quamvis non inter fastuosiores sed usque inter eos qui fastu quoque se inflaverant {1} diebus vitae suae, is cum sermo esset et idea, de iis qui alios prae se contemnunt, et se esse [putant] solos qui vivunt, et similibus {2} quae ei potuerunt convenire--nam {3} fastus plura genera et species sunt, secundum phantasias ex amore sui, et contemptu aliorum prae se, quare remissum ei ut inflaretur secundum phantasiam tunc penes eum--inflabatur {4} usque ut adimpleret universum, sic ut amplius non esset spatium, ut circumspiceret se undique, quo iret, sed nullibi amplius sic immotus, sic dicens quod non posset esse, nisi restitueretur ad pristinam sui magnitudinem; qui insufflabant eum, erant a parte capitis mei posteriore, sic paulum a capite superius: quod insufflatus ita causa erat, quia idea {a} erat de angelis, quod miseri et sic vermes, repentes, quod etiam idea {a} sistebat, quia omnes angelos putant tales, [ii] qui ex semet vivere putant, sic se solum vivere, quare hoc erat ejus poena. 1748, 10 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. inflaverat$ @2 ms. similia$ @3 ms. convenire, nam$ @4 ms. eum, inflabatur$ @a = idea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church