3114. Quod homo non usquam melius duci queat
Spiritus putant, quod aliter duci potuissent, et sic meliores fieri, quam sunt, sic a malis actualibus arceri, et pluribus, mali culpam conjiciunt in Dominum, sed iis dictum quod culpa est eorum; idea spirituali perceptum mihi, quod nusquam melius duci queant, sic ut sint necessitates omnia momenta vitae eorum, ut prius videas [2628-30]; et ab aeterno praevisum, et sic provisum, ut omnia et singula tendant ad finem ultimum, ut sint partes in Homine magno, hoc est, in Regno Domini; hoc quia ab iis ob particularium intuitiones non perceptibile est, datum est [iis] {1} percipere, quod omnipotentia, seu infinita Potentia ita disponere potest nam quoque homo hominem similiter paene in aliquibus particularibus ita ducere potest, cum novit ejus malam (3115.) naturam seu cupiditatem, ut dicere possit, quod non aliter duci possit, sed quod per optima ductus ita sit, sin aliter, percipit {2}, quod inde majus ei malum, seu malum non bonum; quare Infinita Potentia quae omnia et singula simul videt, et futura ut praesentia, ita disponere potest, et quia potest, etiam disponit, nam [per] ducere et flectere malum, quod continuo tendit ad pejus et pessimum, intelligi potest, quod is qui est malus in pessimum cupit, se volendo sic ducere, at quod Dominus flectat in minus malum, et tam parvum, quam usquam possibile est; verbo omnia momenta vitae sunt necessitates, quia homo talis est, se continuo praecipitare cupiens et studens in malum pessimum. 1748, 10 Sept.## @1 cf. indicem ad Malum$ @2 ms. aliter percipit$
3117 {1}. ## Illustratum per aliquem qui dicebat se scire quid velit, cui insinuatum quod non aliud sciat, quam quod tendit ad ejus jucunditatem, et nihil praeterea, quare repraesentata jucunditas colore quasi flavo, in quam remissus, sed momento tunc retinebatur, ne eo laberetur; is tunc alia phantasia actus, percipiebat, quod non ego, quod si non retentus, lapsus fuisset in sui perniciem totalem, sic quod amplius ita non cupiat ut emitteretur ei labi in jucunda sua, quae praevidet; confessus usque, tametsi malus, quod Dominus sustinuerit eum; nunc in cogitatione sui lapsus anxietate multa premi dicitur. 1748, 10 Sept. @1 3117 conformiter auctoris indiciis inter 3115 et 3116 transpono$