3138. Cum ei dictum erat, quod tales essent, et ex eo quod desuefactus in vita corporis talibus postea, in animum et naturam veniebat quam postea sibi acquisivit, tunc se longius et longius elongavit a tergo, usque ut diceretur ei ad universi fines; tunc venit in societatem eorum, qui dicebant mori aut vivere, quod perinde, sive vita vel mors, nihil curantes num viverent, vel morerentur, tunc inveniebat tales qui a tergo longissime sunt, et quia similis in vita, in natura ea acquisita inde tenebatur, tunc erat in suamet vita, et clamabat diu ("kackt folck {a}, kackt {1} folck!") et {2} apud quos tale non perceptum, erant nihili in animo ejuu, currebat longius et longius, et clamabat kakt folck {a}, et tunc mihi communicata erat ejus vita qualis erat, quae talis erat ut respiratio esset quasi in summa libertate, quia cum talibus, qualis is; inde libera ejus cogitatio, quasi diffusa in omnes cum remississima {3} respiratione in commune omnium, quos aestimabat, tanquam is esset cum iis sicut unus; talis erat vita ejus. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. folek: et$ @3 ms. remisissima$ @a = homines audaces (vel fortes, strenui, alacres: verba suecica)$