3139. Cum eo loquutum de vita ista qualis est, nempe cum in proeliis sunt et periculis, tunc non mortem timere {1} debent: at vero extra proelia talem vitam a persuasione habere, quod ii soli homines sint, et digni vivere, alii non, quod hoc vesanum, sicut ii qui persuasione falsa inducti, in vesania sunt, ut serae dum ita retorquentur ut reduci amplius nequeant [cf. 3003]. @1 imperfectum in ms.$