Spiritual Experiences (Buss) n. 3154

Previous Number Next Number See English 

3154. Ideae quales eerum, qui non credunt quia non intelligunt

Idea spirituali vidi, et cum spiritibus communicare datum, quod qui non credere volunt, nisi sciant et intelligant, eorum ideae formentur ab innumerabilibus {1} eorum, qui ratiocinantur false de unoquovis objecto visus, nam talis cupiditas est spirituum, quod omnia scire se putant, et de omnibus ratiocinantur, quidam etiam ex persuasione, cum tamen falsa, tales ideae innumerabiles concurrunt in ideam quamlibet eorum {2} qui non credere volunt nisi intelligant, quare si idea ista sisteretur coram oculis, ex omnibus istis, per repraesentationem faciei, aut alius rei, forent tam foedae, et deformes, ut nusquam foedius et deformius, 1748, 14 Sept., hoc {3} idea spirituali visum, cum spiritibus circum me. Quidam spiritus dixit, quod ideam viderit sibi repraesentatam, alicujus, non ita mali, qua deformiorem nusquam vidisse se dicit, 1748, 14 Sept., et {4} erat modo idea communis, ita obscura sicut nulla. Alius dixit modo quod talia non crediderit potuisse videri in altera vita, ejus idea illico repraesentata, quae turpidine superabat alias. 1748, 14 Sept. @1 ms. innumeralibus$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. ejus$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. haec$ @4 ms. dicit. 1748, 14 Sept: et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church