Spiritual Experiences (Buss) n. 3155

Previous Number Next Number See English 

3155. Quomodo se habet, quod spiritus videatur perdere quod suum

Quidam spiritus, cui ostensum variis quod videatur vivere, et quidem videatur videre [se] vivere {1}, inde confusus, cogitans quod sic nihil ejus {a} esset, quod viveret, quare ei ostensum variis, quod putaret videre suis oculis, putaret tangere manus, sic ut videatur sibi habere oculos, et habere manus: porro ei {2} dictum quod sic se habeat cum caeteris, sicut cum sensibus externis, quibus gaudere sibi videtur, sicut dum homo erat, pariter {3} cum ejus cogitatione, quam solam tunc putabat esse suam, hoc cum ostensum prius quod ex aliis cogitaret [3134], tunc demta est ei societas, ex qua seu cum qua cogitabat, tunc interiora ejus videbantur cogitare, et quidem innocentiori modo; cogitatio quae ablata ponebatur super capite meo, ut ibi reciperet eam; exinde constare potest, quod solum societas esset, et ejus intuitio quae faciebat cogitationem, et eam rem {4} quae ponebatur super capite; et reliquum quo vivat, quod purior {b} esset societas; similiter ac se habet cum callis ablatis [807, 862-65, 951-52, 958, 963-66, 1023-29, 2467-69]. 1748, 14 Sept. @1 ms. videri (cf. indicem ad Vita)$ @2 ms. iis$ @3 ms. parriter$ @4 J.F.I. Tafel vim sed puncta supra verbum in ms. liturae ab opposita pagina sunt$ @a h.e. neutiquam suum$ @b h.e. interior (vide indicem ad Callus, Repraesentatio, Societas et Vita)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church