Spiritual Experiences (Buss) n. 3168

Previous Number Next Number See English 

3168. Quod aequilibrium in omnibus mundi spirituum et coeli existat

Ostensum est etiam per gressus, cum quidam volebant ut huc irem, alii illuc, tum per aliud, sicut prius quoque [cf. 1907], quod mera aequilibria sint, et de aequilibriis loquutus cum spiritibus, quod omnia et singula in universo corpore in aequilibrio teneantur, sic in mundo atmosphaerico, ac in omnibus et singulis naturae, tum ostensum quod in aequilibrio {1} pusilla vis et minima sit, quae movens tunc efficit, ut etiam ea quae apparent maxime fortia et resistentia, moveantur; ita se habet in mundo spirituum et in coelo, ubi omnium aequilibria sunt, et sic facillime {2} et nullo negotio reguntur omnia et singula a Domino, quare conservantur aequilibria; inde causa quod per vexationes exuere debeant animae quae in aequilibriis non sint. 1748, 15 Sept. @1 J.F.I. Tafel aequilibri,$ @2 ms. facillimo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church