Spiritual Experiences (Buss) n. 3167

Previous Number Next Number See English 

3167. Quod respectus personarum quoque in altera vita observetur, quando boni

Multoties observatum, quod personae in mundo dignitate summa praeditae {1} sicut reges, qui reges nati sunt, et hoc ex infantia traxerunt, quod dignitate praediti, et super alios, ii non possunt eam sphaeram occultare {2} aut rejicere, priusquam post multos annos, forte 100, 1000; sed usque sphaera istius dignitatis cum sphaera probitatis et bonitatis conjungitur ita, ut non alicui sit molestum, qui ita nati sunt, et probi ac boni, iis quoque quuedam species subordinationis correspondentis a spiritibus moratis praestatur, nam probo spiritui est ut neminem laedat, sed unicuique faveat; quare quidam {3}, cui talis sphaera correspondens non erat, alius deprehensus, ei dicere datum, quod aliquid deficiat ei in vinculo externo, quod cum deest, ruit facile in naturam suam. 1748, 15 Sept. @1 ms. praediti$ @2 ms. occultare$ @3 ms. quidem ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church