Spiritual Experiences (Buss) n. 317

Previous Number Next Number See English 

317. De permissione dataspiritibus mala inferendi hominibus et animabus

Ex misericordia Dei Messiae, concedebatur etiam mihi percipere quodammodo, quomodo permissiones fiunt,quod mali spiritus {1} mala inferre possint [in] homines et animas, imo falsa quoad doctrinas, et mala quoad vitam inferre, et sic pervertere; unusquisque enim secundum suam indolem, quae est radicale malum ex haereditate, et multiplicata actualitate {2} ducitur, dum enim inde fertur homo-sic {3} ut si aliunde tunc verteretur, foret frangere eum, et sic male spirituale ei inferre ita {4} sunt spiritus qui simili indole et cupiditate {5} sunt, [et] id cupiunt; quare ii tunc agunt, quod vocatur permissio, sed hic tam multa arcana confluunt, ut non paucis possit dici. 1747, die 8 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritibus$ @2 ms. multiplicata actualite quod legas cum J.F.I. Tafel multiplicata actualiter (sed vide 416 ad finem)$ @3 ms. homo. sic$ @4 ms. inferre, ita$ @5 ms. cupidate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church