318. Quod astutia diaboli pervertendi vera et bona non satis exprimi queat
Nunc ab experientia viva edoctus quoque sum, quod diabolicae turbae tanta astutia sit, ut etiam coelestes posset pervertere,
si possibile esset, circumdabar enim quamultis {1} ex diaboli turba dolosa et perniciosa, quae cum aliis in coelo, cum iis communicantibus, pervertebant omnia;cogitata, quae erant tunc ex Verbo Dei Messiae
et {2} qui dem veritates quas mens capiebat, et ii in momento ex mente mea capere possent-ac {3} ea tam solerter in falsitates vertebant, ut coelestes, qui ad distantiam abinde fuerunt, inciperent
perturbari, adeo ut non amplius sustinere possent, putando, quod etiam ii potuissent perverti, quod percipere mihi dabatur, ex eorum lamentatione, et querela, quare talis est astutia diaboli, qui
in inferno vinctus tenetur, ut etiam capacem se putet pervertere coelestes, qui tametsi tutissimi sunt, usque sibi timent; quod circumdabar turba diabolica tali, id non solum ex coelestibus audire mihi
dabatur, sed etiam ex sensu manifesto, tam per frigidiusculum ventum, quoties congregarentur, et e novo,