Spiritual Experiences (Buss) n. 319
319.
Quod animae mortuorum nequaquam aliter sciunt, quam quod in vita corporis sint {1}, sed mutationes slatus varias in eo subeunt @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
Cum pluribus iis loquutus sum, qui discesserant
seu obierant vitam corporis, tam notis quam ignotis, de quibus haec possum narrare, sed [per] satis multam experientiam, quia a pluribus collecta, nempe quod animae haudquaquam aliud putaverint,
ac quod essent in vita corporis, et quod similiter cogitarent, et in principio utplurimum iis, quae proxime et intus eos affecerunt, et quasi traxerunt ad cupiendum, et ad agendum; hoc multi
tam hodie quam prius, eorum, qui circum me, agnoscunt, et nunc mirantur, qui nunc percipiunt se in altera vita esse, sed quod statum eorum attinet, dantur eorum status, et horum mutationes permultae,
solum inter somnum eorum summum, et vigiliam eorum summam, fatentur, quod etiam ab experientia didici, quod similis vigiliae status iis sit, qualis in vita corporis, et quidem adhuc multo perfectior,
in eo quod interiora loquelae et idearum capere et percipere possint; ex summo hoc vigiliae eorum statu, in statum somni etiam feruntur, sicut homo qui dum ex vigilia in statum somni sensim cadit,
imo in talem somnum, in quo etiam somnia somniaret {1}, et sic ab uno in alterum; datur etiam status somni quasi vigilis, in quo etiam ego fui et {2} sic didici haec et illa per experientiam--in {3}
quo statu sibi non videntur dormire, sed vigilare, quia cum socio, sociis, cum varietate in hoc statu ac in somno, loquuntur; hoc percipere potest homo, cui datum est per experientiam a vigilia, in plures
status somni lenissimi, et dein soporis, cum imaginationis ideis variis conjuncti {4} [cadere]. Haec ita de animabus tam certo asseverare possum, ut nusquam aliquid dubium inde moveri queat. @1
nisi legendum cum J.F.I. Tafel somniant$ @2 ms. fui, et$ @3 ms. experientiam, in$ @4 ms. variis, conjuncti$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church