Spiritual Experiences (Buss) n. 3186

Previous Number Next Number See English 

3186. De iis qui interiora non curant, dolosis

De iis qui interiora non curant, de quibus prius n. 1177 ad 1189, ex causis de quibus ibi: quidam {1} eorum qui dolosiores erant, se insinuabant subdole in spirituum angelicorum {2} consortium, sic ut spiritus angelici nescirent, antequam se inseruerint eorum consortiis, quod {3} perceptum, ex eo quod niveum quoddam non animatum circum perciperetur, quare spiritibus angelicis per eorum ideas indicium factum; qui perceperunt hoc, se subducere conantes, inde quoque liberati, et insinuatores isti dejecti, et quidem per viam trans viscerum corporis provincias, quas non novi, usque deorsum, ad urinosa, quae sunt infra hominem inter utrumque pedem, quo profundius eo urinosius, nam talia amant. 1748, 17 Sept. @1 ms. ibi; quidam$ @2 ms. angelorum$ @3 J.F.I. Tafel: "quod pro quae"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church