Spiritual Experiences (Buss) n. 3187

Previous Number Next Number See English 

3187. De martyriis

Loquutus cum spiritibus, de martyriis, quia aliqui praetenderunt, quia martyres, et corona martyrii ornati, quod ideo aliis praedominarentur; quibus dicere datum prius, nunc hic allatum et insinuatum quod ii qui meritum in iis ponunt, et sic cupiunt praedominari in coelo, quod non veri martyres sint; quia tale non est coeleste, aut verae fidei: praeterea dictum, quod plura genera martyriorum dentur, sicut Quakerianorum, et aliorum, sicut unaquaevis haeresis, possit habere suos martyres, nam qui sibi persuadent, ii mortem pro persuasis suis, quaecunque phantasiae sunt, subire volunt, imo cupiunt: in monasteriis pro sanctis, quot non exstant pictae martyrisationes, quorum quidam inde sanctificati? utque {1} illustraretur, dicere etiam datum, quod pro mulieribus, quarum amore perciti sunt, plures cruciatus, pericula et mortem subiverint; quod cuivis notum esse potest. @1 ms. sanctificate: utque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church