3214. De homocida doloso, de quo prius [1863-67]
Aliquamdiu liber in coelo fuit homocida dolosus, in societate infernalium {1} talium, et is ad Gehennam conjectus videbatur volitare sicut nigrum corpus, seu sicut moles inanimata, et usque, quod miratus, inde exhalabat tantum veneni subtilis, ut excitaret sirenes dolosas et dolosiores, quae suos dolos venenatos ita spargebant et exercebant {2}, ut describi nequit, nam praelongum foret historiam istam narrare; inde quales sirenes, quae postea quoque apud me fuerunt, discere datum. @1 ms. infirnalium$ @2 imperfectum in ms.$