3215. Idem homocida dolosus, cum loquutum est de vita spirituum, quod unica sit vita nempe Domini, proinde Amoris, et ostensum, quod omnes solum organa vitae essent, et vita Domini influens, variaretur secundum organorum qualitatem, tum quod solus amor sit vita, et hoc ostensum, quod homo et spiritus absque amoribus, et eorum cupiditatibus nulla vita gaudeat: tunc homocida dolosus apparuit sicut moles inanimata, ita se ex dolo repraesentans, et {1} tunc forte dolos sicut venena circumfundens, quare indignati alii (3216.) spiritus in eum; et ideo conjectus est in majorem inde distantiam ad sinistrum profundius, et ibi orbatus quasi vita jacuit, sic ut putarent omnem ei vitam ademptam fuisse, loquutus usque pauca, sed usque sublatus, dixit se tunc fuisse sicut fuit in mundo seu in corpore, inde constare potest, qualis spiritus, cum remissus in statum suum, qualis dum corporeus: is quia talis, dixit se amare istam vitam; quare iterum missus, ut reor, illuc, et ei talis vita relicta, qualis cum adimitur, et remanet parum vitae cum cruciatu, in quali ego semel fui, in quo vitae statu cum esset, miserabiliter petiit, ut liberaretur {2}, voces ejus non memini, sed miserabiliter lamentatus, mox ideo remissus, in statum vitae alium, in quem cum rediit, iterum odia sua proloquutus, quod nusquam ignosceret. @1 ms. repraesentans; quare et$ @2 in ms. ad imam paginam in spatiunculo sub libera- scriptum et lineis transversis deletum, potius in forma memorandi: Quod exploratum sit ab angelis num ex tellure in universo sub via lactea.$